monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 61, 3
Quoties ergo diem Dominicum mox adventante decima quinta luna habemus, nil nostrum tempus paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus eiusdem paschae solennia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo ab hinc die idem Dominicus occurrerit, ne sic quidem legem aut prophetas solvimus, sed evangelicae potius gratiae sacramentis adimplemus; quia enim et Salvator noster, sicut Theophilus, cuius supra memini, venerabilis Alexandriae episcopus scribit, decima quarta quidem est traditus luna, hoc est, quinta post Sabbatum, decima quinta autem crucifixus, die tertia resurrexit, hoc est, decima septima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti et ex Evangeliorum observatione comperimus.